et nil juris habere in his, quae postutabat coram  
Imperatore justis assertionibus et privilegiis  
antiquis Ludovici, Caroli, Berengarii,  
comprobans; etiam privilegium ab eodem  
Imperatore libertatis, munitionis contra ipsum  
Episcopum Pinnensem, et contra omnes, qui  
idem Monasterium, et ea, quae ad illud pertinent,  
conturbare niterentur suscepit: quod  
ita se habet. 
PRAECEPTUM 
Adelberti Regis de libertate Monasterii contra 
Pinnensem Episcopum. 
“  In nomine Domini Dei aeterni, 	Adelbertus  
gratia Dei Rex. Omnium Fidelium  
Sanctae Dei Ecclesiae praesentium scilicet ac  
futurorum notum esse volumus sagacitati,  
qualiter Ildericus Abbas Sancti Monasterii  
constructi in honore Sanctae et Individuae  
Trinitatis venit ad nos in praesentia nostrorum  
Fidelium proclamans, quod Joannes  
Episcopus Sanctae Pinnensis Ecelesiae quaereret  
ei consuetudinem quandam, videlicet,  
ut Clerus ipsius Monasterii ab ipso consecrari  
deberet, et scriptionem aliquam de  
rebus praedicti Monasterii sine suo consultu  
facere non posset. Nobis autem inquirentibus,  
si rectu foret quod ipse praedictus  
Abbas quaerebat, ostendit nobis qualiter 	 
divae memoriae Ludovicus Imperator Augustus	 
per praecepti paginam concessit praedicto  
Monasterio, quatenus nullus Pontifex  
aliquam consuetudinem in eo mittere tentet.  
His auditis, Episcopum praedictum advocare  
jussimus, 	diligenter illum inquirentes  
qua ratione aliquam consuetudinem de praedicto  
Monasterio quaereret. Qui respondens  
scriptum a praefato Imperatore suam Ecclesiam  
recepisse dixit, quod ostendere jussimus,  
ut ex utroque veritatis norma dignosceretur.  
Duobus igitur diebus illum expectantes,  
suum scriptum videre nequimus,  
unde nobis visum est illum mentiri, et idcirco  
hunc bundburdum scribere jubentes,  
praecepimus, ut nullus Pontifex aliquam  
consuetudinem, vel functionem de  
ipsa Abbatia exigat, 	et ipsam in statu suo  
liberam permanere jubemus, sicuti praefatus  
Imperator praecepti sui pagina permanere  
concessit. Si quis hunc bundburdum infringere  
tentaverit, sciat se compositurum auri  
libras centum medietatem praedictae Abbatiae,  
et medietatem Camerae nostrae. Quod 	 
ut verius credatur, diligentiusque inconvulse  
ab omnibus observetur, annulo nostro  
jussimus insigniri. 
Amicus Diaconus jussu regito recognovi.  
Data sexto Calendas Junii, Regnantibus  
Domno 	Berengario et Adelberto Regibus  
anno decimo. Actum in Comitatu Senogalliae. ” 
His ita peractis idem Abbas intentus ad restaurationem  
Monasterii, cum ad profectum  
ejusdem noctuque dieque desudaret, et ob  
merita Beati Clementis Deum adiutorem sibi esse  
cognosceret, finitis decem et novem annis in  
regimine migravit ex corpore.
  |  
  |