Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 93


Ea tempestate gens Hunnorum diu inaccessis seclusa montibus
repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque conturbatos
ab antiquis sedibus expulit, Gothi transito Danuvio fugientes
a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. deinde
propter intolerabilem avaritiam Maximi ducis fame conpulsi in
arma surgentes victo Valentis exercitu sese per Trachias infudere,
omnia caedibus incendiisque vastantes.
quibus cognitis
Valens Antiochia egressus cum adversus Gothos exercitum aptaret,
sera peccati paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos
revocare de exiliis imperavit.
|| denique lacrimabili cum Gothis
bello commisso
|| ad primum Gothorum impetum perturbatae
Romanorum equitum turmae nudatos pedes deservere. qui mox
eqvitatu hostium septi ac sagittarum nubibus obruti cum amentes
metu huc illucque fugitarent, funditus interiere. ipse imperator
cum sagitta saucius uersusque in fugam
|| ob dolorem nimium
saepe equo laberetur
|| atque in vilissimam casulam deportatus
esset, supervenientibus Gothis ignique supposito concrematus est.
||
denique petentibus Gothis, ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei
rudimenta susciperent, Valens doctores ad eos Arriani dogmatis
misit, sicque universa illa gens Arriana effecta est. iusto itaque
dei iudicio ab illis igne crematus est, quos ipse perfidiae succenderat
igni.
|| Gothi vero imperatore occiso iam securi ad
urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc Dominica Augusta
Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis vastatione
hostem submovit, regnum cognatis fideliter viriliterqne
servavit.
||
Anno ab urbe condita millesimo centesimo tricesimo secundo
Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex
annis imperium tenuit, quamvis iamdudum antea cum patruo
Valente et cum Valentiniano fratre regnaret.
|| igitur Gratianus
admodum iuvenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis
infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia longe
inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud
Argentariam oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili
felicitate confecit; nam plus quam triginta milia Alamannorum
minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta

Torna all'inizio