{ 7  EPISTOLA B. PAULI APOSTOLI AD ROMANOS,  
 GLOSSULA INTERJECTA B. LANFRANCI EXPLANATA. }  
LANFRANCUS. Epistola haec ponitur prima, propter 
honorem civitatis, in qua primatum totius Ecclesiae 
voluit esse. Deus. 
CAP. I.—1. AUGUSTINUS ( ex sermone De conversione  
S. Pauli , cap. 4, tom. X).  Paulus servus Christi  
Jesu . Erat Saul rex pessimus, persecutor sancti  
servi Dei David, et ipse, si meministis, de tribu  
Benjamin. Inde iste Saulus ducto secum tramite  
saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea  
si Saulus a Saule, Paulus unde? Saulus a rege saevo.  
Cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans.  
Paulus autem unde? Paulus, quia modicus, Paulus  |  
  |