perstitit. Sed hic comes, paternam devotionem non
sequens, quoad regis praedicti personam, quem
Frederici legitimum non reputabat heredem, cum
adhuc Corradinus Corradi filius superesset, regi
Manfredo praefato, consideratione sedis apostolicae,
cui totus adhaerebat, signa reverentiae, per
quae forte multa vitasset dispendia, non ostendit.
Illis quoque diebus Jordanus comes praedictus
exercebat in Marchia pro parte regis officium vicariae,
et cum agminibus illorum Theutonicorum,
qui secum contra Florentinos fuerant, conflictu
habito, cum eisdem potenter in obsidione Monticuli
existebat. Post paucos autem dies, ad petitionem
et instantiam dicti Petri, proviso regia, quae
gebellinis proximis et remotis opportuna de more
porrigere suffragia nitebatur, quamdam quantitatem
ex praedictis Theutonicis sub capitanea cujusdam
nobilis familiaris sui, nomine Francisci
Trigisii, in ejusdem Petri subsidium destinavit.
Cum autem dictus Petrus, tam gentis illius auxilio,
quam partis suae favere confisus, contra hostes
suos animum roborasset, civitatem sutrinam,
cujus idem Petrus majorem partem tunc habere
videbatur, violenter intravit, eamque dominio regio
subdidit, ac fidelitatis fecit juramenta praestare.
Medio autem tempore rex, intermissis solatiis
suis, profectus est in Terram-Laboris, ut
de negotiis spectantibus ad pacificum statum regni,
tam de resistendo viriliter comiti Provinciae,
si veniendi per eum, sicut communis tenebat
opinio, casus incideret, quam de obstando quibuslibet
aliis, qui regni vellent turbare quietem,
deliberationis debitae consilio provideret. Generali
ergo propterea apud Neapolim celebrato colloquio,
comitum et baronum, aliorumque regni
nobilium animos et vires examinat, et servitium,
quod eorum quilibet debet et posset, singulari discussione
requirit, jam notatis singulorum servitiis,
et feudatariis omnibus apparatis, provida
deliberatione statuit, ut Percivallus de Oria, familiaris
et affinis regis, ad partes Ducatus cum magna
militum et arceriorum quantitate procedat.
Cap. XI
Vicarius populusque romanus urbem sutrinam oppugnatum
exeunt, ac statim capiunt. Deinde castrum
Vici obsident. At, tum hostium metu, tum dissentionibus
inter se ortis, exercitu dimisso atque soluta
obsidione, Romam revertuntur.
Interea vicarius Urbis, populusque romanus,
pro recuperanda civitate sutrina communiter
exeunt, et, cum civitatis moenibus appropinquant,
priusquam ad impugnationis et conflictus signa
perveniant, civitatem ipsam propter subitam revolutionem
civium, quorum magna pars erat
guelfa, quae statim Romanis venientibus contra
Theutonicos vigoris sumsit audaciam, ad manus
suas, et Urbis dominium revocarunt, exeuntibus
exinde per fugae subsidium dicto Petro, et aliis
de comitiva sua, qui non potuerunt sic omnes illaesi
discedere, quin plures ex Theutonicis fuissent
|
|