Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 324

Tomus I


vestrarum periculis, nec rerum dispendiis hactenus
pepercistis. Verum quantumcunque in
oculis mentis nostrae sint semper omnia gravamina
vestra praesentia, et illa potissime, quae
pro praesenti expeditione nostra Italiae libentissime
portavistis: illud tamen, quod per istam
ultimam subventionem vestram passos vos fare
cognovimus, ad compassionem nostram
tanto pervenit acutius, quanto vos illud sustinuisse
libentius, et prorsus ordinatius contemplamur:
dum contra serenitatis nostrae
mandatum, quo facultates et merita singulorum
aequa lance mandavimus trutinari, alleviatis
divitibus, gravati sunt pauperes, et
omissis primatibus instanter, compulsi ad talia
sunt plebei, prout in ipsis collectarum codicibus
manifeste perspeximus: quos per officiales
nostros ipsarum partium mandavimus
nostro culmini praesentari. Compatimur vobis,
et vere compatimur o fideles, propter
quae nota gravamina vos sustinuisse non
taedeat. Sed ad praesentem subventionem nostram,
ex qua [favente magnificentia Regis regum]
consumationem negotiorum nostrorum
merito praestolamur, vestra devotio laeta consurgat,
in hoc perseverantiae vestrae signum potissime
praetendentes, quod sic ad petitum
ad praesens subsidium hilares assurgatis, ut
quasi pro nobis praeteritorum immemores,
ipsorum nobis in totum memoriam relinquatis.

Torna all'inizio