Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 338


sculdais, Iohannes filius quoddam Asoaldi, Ratpertus notarius,
Ildepertus, Adelpertus notarius, Rodemundus et Rodelandus
clerici,vel reliqui plures. Sic veniens in nostra supra nominati iudicis
presencia Gunipertus, prepositus de cella Trite ex monasterio Sancti
Vincencii, una cum Adelperto clerico, advocatore suo, reclamaverunt
nobis super homines de villa Ofene, et Urseperto filius quoddam
Ursemari, et super nepotes eius, idest Iohannes, Ioannaci, Ardusu,
et Guarnepertus germani fratres filii Guarneperti; et super Andream
filium quoddam Ursiniani; et Specioso filius quoddam Lupardi;
et super Arduino, et Iohanne filii quoddam Atriani; et super
Teuprando filius quoddam Onzoli, dicendo eo quod homines fuerunt
semper servi Sancti Vincencii de cella Trite, pro quia omnes
eorum parentes sic fuerunt servi Sancti Vincencii; nunc autem se
subtraunt de ipso servicio, pro qua causa nescimus. at contra
respondebant ipsi prenominati homines: " Non est veritas quod
nos aut parentes nostri servi fuissemus Sancti Vincencii, sicut
iste Gunipertus prepositus et Adelpertus querunt, pro quia nos
et parentes nostri semper liberi fuimus, nam nos pro defensionis
causa fuimus pro liberi homines commendati in ipso monasterio
non pro servi ". Dum illi taliter dicerent, respondit
ipse Gunipertus prepositus cum Adelperto advocatore suo: " Certe
nos habemus preceptum Ludovici prioris avio domni Ludovici
piissimi augusti, nec non et aliud preceptum quod iste Ludovicus,
domni || imperatoris Lotharii filius, iterum reconfirmavit ipsum
preceptum quod avus suus fecerat in ipso monasterio, ut unde
pars predicti monasterii testes minime habere posset, exinde inquisicio
fieri deberet sicut et de regia parte. propterea si vobis
placet inquisicionem exinde faciatis, sicut dominus imperator precepit
et auctoritatem tribuit, si isti homines liberi fuerunt in ipso
monasterio an pro servicio ". Tutic nos Framisidus castaldeus
cum superscripti iudices, taliter eos altercacionem babere videntes,
quod ipsi homines de villa Ofene dicebant ut pro liberi homines
fuissent et introissent in ipso monasterio tantum pro defensione,
non pro servi, sic fecimus venire bonos et veraces homines, qui de

Torna all'inizio