Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 81


indiuiduae personae et dualitatem discretalium naturarum per
quattuor resecare distinctiones. Cuique tam intolerabili auditui
catholica aures nullum umquam patentem conhibet praebere meatum.
Si filius hominis, ille utique qui natus est de spiritu sancto
et Maria uirgine Christus Iesus, non esset uerus deus uerusque filius
dei, nequaquam Mattheus, Marcus et Lucas consona uoce praedixisse
ipsum discipulis suis protestarentur in potestate se magna
et maiestate uenturum. Cum autem uenerit ait Mattheus filius
hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super
sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes.

Super sedem quippe maiestatis quis alius, nisi uerus sit, sedere
creditur deus? Vel certe qui in maiestate sua uenire perhibetur, deus
uerus procul dubio perdocetur. Si filius hominis, cum idem ipse
sit filius dei, deus secundum hereticam prauitatem non est uerus,
quo pacto angelos suos mittere a quattuor angulis terrae et congregare
suos praenuntiatur electos? Suos angelos dixit, quia omnia
quae pater habet eius sunt. Aut quomodo filius hominis habet
potestatem in terra,quemadmodum ipse testatus est, dimittendi
peccata, si non est uerus filius dei. Solius nempe dei ueri est in
potestate relaxare peccata. Aut quo pacto sicut fulgor exit ab oriente
et paret usque in occidentem, ita erit aduentus filii hominis,
si
nuncupatiuus deus et adoptiuus est filius? Numquid decet alium
quemlibet talem habere aduentum nisi deum uerum, cui dicitur:
Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur uotum in Hierusalem?
Vel qua racione, si adoptatiuus filius est, qui non manducat carnem
filii hominis et non bibit eius sanguinem, non habet uitam aeternam?
Qui manducat inquid meam carnem et bibit meum sanguinem
habet uitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Caro
mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus.
Resuscitandi in
nouissimo die potestas nulli alio nisi uero permanet deo. Caro
namque et sanguis ad humanam per quam filius hominis est, non
ad diuinam referri potest naturam. Et tamen si ille filius hominis,
cui haec caro et sanguis est, pro eo quod unus idemque sit dei et
hominis filius, si deus uerus non esset, caro eius et sanguis manducantibus

Torna all'inizio