Paulus I Papa: Epistolae

Pag 541


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Dum tam maxima nobis dilectionis affectio erga vestram a Deo institutam excellentiam
insistit, ob hoc, sicut terra sitiens imbriferam desiderat inundationem, ita
quoque vestrae prosperitatis cupimus addiscere nuntia et de vestris profectibus gratulari.
In hoc quippe nostri cordis est devotio exultandi, dum nimirum salus vestra
nostra existit securitas.
Interea duarum epistularum series, quas vestra direxit excellentia, cum magno
suscepimus amore: unam quidem primitus per Petrum primum defensorem, missum
nostrum, et aliam per praesentes fidelissimos vestros missos, Widmarum scilicet et
Gerbertum abbates adque Hugbaldum virum inlustrem. Quarum paginam indagantes,
mox liquido cuncta in eis exarata didicimus, inmensas protinus Deo nostro referentes
laudes, qui nos de vestra annuit sospitate gratulari. In ipsis denique vestris relationibus
solitam nobis a Deo inlustratae mentis vestrae constantia protulit spei fiduciam,
in id quod inpensius innotuistis atque sedule ex operibus demonstrastis, vos
totis nisibus pro exaltatione sanctae Dei ecclesiae et fidei orthodoxe defensione esse
decertaturos et in ea vos fidei pollicitatione permansuros, quam beato Petro principi
apostolorum nostroque praedecessori, domino et germano, beatissimo Stephano papae,
spopondistis.
Unde et in nostra fixi caritatis conexione ideo – iuxta id quod petendo direximus –
prelatos ad nos vestros videmini direxisse missos, qui apud Langobardorum
inminerent regem pro diversis sanctae Dei ecclesiae causis ac iustitiis et in nostro
assisterent solacio. Pro quo innumerabiles vobis referimus gratiarum actiones, quia
vere sicut benignus rex et amator spiritalis matris vestrae, sanctae Dei ecclesiae, agere,
christianissime fili et spiritalis compater, semper studes; et profecto erit tibi Dominus
et in praesenti et futura dignus retributor. Nos itaque, excellentissime et a Deo
protecte fili et spiritalis compater, firmi in vestrae caritatis dilectione permanemus,
nec est ulla rerum aut temporum qualitas, quae nos a vestra caritate possit separare,
quia tu vere noster post Deum constas esse defensor et auxiliator.
Prelati denique missi vestri in nostri presentia cum Langobardorum missis nec
non et Pentapolensium ac singularum nostrarum civitatum hominibus adsistentes, conprobatio
coram eis facta est de habitis inter utrasque partes aliquibus iustitiis, videlicet
de peculiis inter partes restitutis.
Nam de finibus civitatum nostrarum et patrimoniis beati Petri ab eisdem Langobardis
retentis atque invasis nihil usque hactenus recepimus; etiam ea, quae primitus
reddiderant, denuo invaserunt. Unde constitit, ut nostri ac singularum nostrarum

Torna all'inizio