committimus et mandamus discreto viro domino Meliorino de  
Ghislandis de Cremona, iurisperito, castellano nostro, ut possit  
statuta et ordinationes de novo facere et factas approbare, que in  
iuditiis et extra precipimus, prout approbaverit, observari, ita  
tamen quod in ipsis statutis nobis et successoribus nostris addendi  
et minuendi, corrigendi, mutandi et interpretandi auctoritas plenaria  
reservetur, mandantes vobis ut statuta predicta in uno  
volumine statutorum reddigi faciatis revocantes omnia statuta  
predecessorum nostrorum, que dictis statutis confirmandis per  
eum in aliquo obviarent. In quorum testimonium presentes fieri  
fecimus nostrique sigilli munimine roborari. Data in episcopali  
palatio nostro Novarie, anno domini MCCCXLIII undecima  
indictione, die XXVI mensis novembris. 
LXXVI. PUBLICATIO SUPRASCRIPTORUM STATUTORUM. 
OMNIA et singula suprascripta statuta, edita et cumpillata  
fuerunt per suprascriptum dominum Meliorimum, castellanum et  
rectorem Insule et Ripperie pro suprascripto reverendo in Christo  
patre et domino, ex auctoritate, potestate et bailia ei concessis per  
eundem reverendum patrem et dominum et visa et dillingenter  
examinata et approbata, confirmata et roborata ex predictis  
potestate, auctoritate et bailia ei atributis et de ipsius domini  
Meliorini castellani et rectoris impositione et mandato lecta et  
publicata per me Lafrancholum de Setara, notarium castellanie  
Insule et Ripperie, in domo comunitatis Insule et Ripperie, sita in  
loco Orte in pleno et generali conxilio, ubi erant omnes consules  
et conxiliarii locorum Insule et Ripperie et multi alii dictorum  
locorum ibidem ad audiendum publicationem predictorum  
statutorum congregati, sub anno domini MCCCXLIIII indictione  
XII die mercuri XXIII mensis iunii. Quibus lectis et publicatis,  
dictus dominus Meliorimus castellanus et rector precipit ea usque  
ad mensem a presenti die in anthea in terris iurisdictionis  
castellanie Insule et Ripperie debere inviolabiliter observari. 
Ego Lafrancholus de Setara filius quondam domini Albrici civitatis  
Mediolani, notarius ac scriba reverendi in Christo patris et domini  
fratris Guigelmi, Dei et appostolice sedis gratia episcopi Novariensis
  |  
  |