quandoque tamen somnium est signum eventus futuri. Hoc autem contingit
dupliciter. Uno modo ex parte illa qua cognitionem a corpore accipit, inquantum
imprimitur in ipsum virtus corporis caelestis: ex motibus enim corporum
caelestium relinquuntur quaedam impressiones et motus, quae sunt signa
motuum caelestium in corporibus inferioribus: et secundum quod isti motus
perveniunt ad imaginationem, figurantur imagines illorum effectuum ad quos
disponunt motus caelestes, secundum similitudinem magis vel minus expressam,
secundum quod virtus imprimens est fortior vel debilior, et secundum quod virtus
recipiens est magis disposita vel minus, et magis quieta ab aliis occupationibus:
et propter hoc huiusmodi sentiuntur in dormiendo, quia anima vacat ab
exterioribus motibus, et praecipue in nocte, et circa horam digestionis completae:
et per hunc modum quaedam animalia praecognoscunt quaedam futura,
secundum quod est necessarium ad eorum sustentationem; sicut pisces tempestatem
futuram motibus suis praenuntiant, dum de loco ad locum moventur; et
similiter etiam in formicis, et multis aliis animalibus, ut ad sensum patet, quorum
imaginationes sunt magis quietae quam humanae propter multiplices
motus rationis. Alio modo secundum quod anima cognitionem accipit ex
influentia luminis substantiae separatae, vel Dei vel Angeli, cui vehementius
coniungitur quanto magis ab occupatione corporis cessat: et propter hoc revelationes
in somniis fiunt, et in illis praecipue quorum anima corporis affectionibus
non subditur: et quanto eorum imaginatio magis obedit intellectui, tanto
figurantur in ea expressiores similitudines; et propter hoc virtutes morales multum
faciunt ad scientiam, et praecipue virtus castitatis, ut dicit Commentator in
7 Physic.: castitas enim praecipue inter virtutes morales corpus
animae obediens reddit.
|
|