Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 44


mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae,
aliae funibus ad sua colla ligatis equorumque cruribus
protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum
temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos
filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes vinxit. ita
his duobus proeliis trecenta quadiginta milia Gallorum occisa,
centum quadraginta milia capta sunt absque innumera multitudine
mulierum, quae femineo furore se suosque parvulos necaverunt. ||
his belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.
Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus sexcentesimo
quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope
alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes
Marsi Pelignique moverunt, qui cum annis numerosis
iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere
coeperunt. perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius
consul in eo occisus est, Caepio nobilis iuvenis, Porcius
Cato alius consul. duces autem adversus Romanos Picentibus
et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asianus, T. Legennius,
A. Cluentius. a Romanis bene contra eos pugnatum est a C.
Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime
tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium
hostium ducem cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum
amitteret. quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum
tractum est. quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium
Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa
strenue sed praetor gessisset.
|| ipso in tempore dira prodigia
visa sunt: nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis
cum maximo caeli fragore emicuit; apud Arretinos in
convivio cruor e panibus quasi e vulneribus corporum fluxit;
per septem continuos dies grando lapidum inmixtis etiam testarum
fragmentis terram latissime verberavit; in Samnitibus
e vastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum
extendi visa est. || tunc etiam omnium generum animalia, quae
inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque
cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque
fugerunt; canes quoque, quorum natura est extra homines

Torna all'inizio