Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 98


Arguitur quod boni non deberent mori nec c.84r.b
parvuli baptizati. Et cur moriuntur pecora
que non peccant?
Rubrica XXVIII
Sed videtur contra predicta sic posse obici: " Si mors non
nisi gracia peccati mundum absorbuit, ipsa non deberet venire
bonis: cur igitur moriuntur illi in quibus non apparet
racio puniendi?" . Ad quod respondeo quod necessitas moriendi
non inest homini propter peccatum quod nunc fiat,
sed propter peccatum a primis parentibus perpetratum, dicente
Augustino, in XIII de Ci. Dei, primos homines ita
fuisse institutos, ut,// si non peccassent, nullum genus c.84v.a
mortis experti essent. Sed ipsi peccantes ita fuerunt
morte multati, ut quicquid ex eorum stirpe repullularet,
eadem pena teneretur obnoxium. Require in eodem li. c.
XXVI. et in li. de Vita dixit idem doctor, eximius Augustinus:
" Quid est quod videmus bonos perire cum malis? Illi
non pereunt, sed de malorum consorcio ac persecucione
liberantur et ad requiem transferuntur. Illi plane moriuntur
et pereunt, qui suppliciis torquentur eternis. Vocantur enim

1



5




10




15




20
Torna all'inizio