aliis risibilis proveniat affluencia voluptatis. Ad hec transmissa vobis nuper mee
simplicitatis oracula in veloci ne dicam precipiti sumpserunt affectione principium
et nimis labilem habuere processum. Suntque prius avolare permissa
de manibus et vestrum subire iudicium non solum balbis et rudibus, sed personis
etiam sciencia precellenti et facundia preeminenti conspicuis metuendum,
quam interiectis lituris debitis et lime diligencia polientis decus digne venustatis
acquirerent aut placide delicatis aspectibus claritatis radium obtinerent.
Placeat igitur virtuti mirifice vestri sublimis ingenii, quod beatis spiritibus
in limpida speculacione celestium iam didicit adequari, premissa oracula sine
cultu egregio pretermissa, supplendo pusilli vices artificis, in talem graciam
illustracionis assumere, quod fimbrie vestimenti vestri purpurei digna contactu
valeant extimari. Nec dici possit ab aliquo circa conceptum dictaminis, splendorem
aureum et nitorem argenteum non habentis, nimis rigido et severo, quod
littere vestre sidereis radianti fulgoribus et amicte floribus paradysi ac universis
perfuse deliciis, quibus superne thesaurus affluit regionis, non debuit pervenisse
responsio fulgidi coloris inscia et saporis ignara gratissimi ac delectantis
odoris indiga et a cunctis eloquencie preclare titulis aliena.
9.
IORDANUS
Capuano Campanus de Gehenna calentis Anagnie ad Gennam gelidam
pertransire. Quid est, care magister, quod in mei commendacione dictaminis
labia vestra preconia tam grandia personant et tot et tantis vestrum laudibus
os repletur, cum et iterate vestre michi pagine, quas manus argentea calamo
aureo celesti rore perfuso angelica lingua dictante conscripsit, non nisi meorum
dictorum excellenciam canere videantur? Quid est, bone magister, quod mea
cruda eloquia sunt tam dulcia vestris faucibus delicatis et meam rudem balbuciem
edocta mens vestra reputat eloquenciam eruditam? Sane scio quod hoc
facit integer amor vester, qui et verborum amici benivolus est interpres et
suorum gestorum favorabilis arbitrator. Alias autem quanto maioribus commendacionibus
|
|