(3) Vitium enim corrumpit naturam, apostolo testante qui ait:  
«Quia evanuerunt in cogitationibus suis, obscuratus est insipiens  
cor eorum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria  
cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant  
corpora sua, et sicut reprobaverunt Deum habere in notitia,  
ita tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que  
non conveniunt». 
(4) Sed et «qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem  
patiuntur». «Sancti namque ludibria et verbera experti, insuper  
et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, temptati  
sunt, in occisione gladii mortui sunt pro Domino. Circuierunt  
in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati,  
afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus  
errantes et in montibus, in speluncis et in cavernis terre».  
«Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere,  
periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis ex  
falsis fratribus. In labore et erumpna, in vigiliis multis, in  
fame et siti, in ieiunis multis, in frigore et nuditate», in  
angustiis multis. 
(5) Iustus enim «abnegat semetipsum», crucifigens membra  
sua cum vitiis et concupiscentiis, ut sibi mundus crucifixus  
sit et ipse mundo. Non habet hic manentem civitatem, sed  
futuram inquirit. Sustinet seculum tanquam exilium, clausus  
in corpore tanquam in carcere. «Incola, inquit, ego sum  
in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei». «Remitte  
michi ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero».  
«Heu michi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi  
cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea».  
«Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et 
  |  
  |