habiti aures prebuerunt. Apud Hadrianum certe imperatorem
adeo valuere delatorum voces, ut amicos
quos ad summum provexerat postea habuerit hostium
loco.
61 His ergo tam bonis, tam sanctis ministris, tam 5
fidis satellitibus suffulta principum consuetudo, quam
iniqua conditione agitur! Mihi credite, non ingreditur
limen horum ulla felicitas, sed tormenta et varie calamitates.
Ab bis amicitia exclusa est, repulsa veritas,
adulatio accita. Nam, quod Carolus doctos ab eis viros 10
diligi colique paulo ante dixit, longe tota aberrat via.
Nam neque litterarum studia apud reges et dominos,
nisi admodum paucos, unquam viguerunt, neque ab eis
doctrina ac sapientia prediti aut culti aut magni habiti.
Diversa sunt principum excellentiumque virorum studia, 15
quorum virtus semper fuit regibus formidolosa.
Perstringit enim dominorum veluti lippientes oculos
aliene virtutis fulgor, ut, a quo se superari sentiunt, aut
odiant aut nequaquam diligant. Non autem neque apud
Grecos neque apud Latinos tanta doctissimorum 20
eloquentissimorumque virorum copia viguisset neque
adeo sapientie parens philosophia esset exculta, nisi et
Athene et urbs Roma diutina in libertate vixissent. Loquendi
enim vivendique libertatem litterarum studia
expetunt et sequuntur, servitutem fugiunt atque abhorrent. 25
Plures doctrine studiis deditos viros, qui sub regibus
orti erant, legimus Athenas se contulisse, ubi et
virtuti honor et libertati locus erat. Quomodo enim cari
esse principibus viri sapientes possunt, qui quod
maxime est dominis invisum, vite libertatem, pre se 30
ferunt? Nam cum principes, assentatoribus stipati, veritatem
horreant, viri autem studio sapientie dediti, veri
|
|