nostrum in regno Siciliae necessario retineret:
refragabatur huic tamen alia ratio
non minus evidens, Saracenorum videlicet
edomanda protervitas, qui sicut a nobis
fidei disparitate sunt impares, sic devotionis integritate
diversi. Temerarie dudum Siciliae
montana conscenderunt, et ibidem, quantum
poterant, licet parum potuerint, nostrae Majestatis
Imperio repugnarunt. Sed ut adversa
nobis quaelibet in directa dirigantur, et
aspera in vias planas, Saracenos praefatos tanquam
timore nostrae potentiae perterritos, ne
fortunae Caesareae volentes ulterius,
quin potius non valentes obsistere, nuperrime
noris descendisse solam benignitatis augustae
misericordiam implorantes. Ex quo te caeterosque
fideles nostros spes pulchra confoveat,
ut cum nihil nobis post terga remaneat,
quod causam in posterum dubietatis adducat,
et quaelibet sint impedimenta sublata,
quae nostrum hucusque propositum retardabant,
ad nostrorum rebellium reliquias finaliter
conterendas, tanquam liberiores ad gratiam,
potenter exercere gladium incendamus.
|
|