Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 449


3. In ripa istius contrate versus meridiem est mare Mortuum,
aqua cuius semper versus meridiem currit. Et si aliquis iuxta
ipsius ripam vadit et cadit in aquam, nunquam talis ille invenitur.
In hac contrata sunt canneverie bene longe pluribus
quinquaginta passibus, magne ut arbores. Alie etiam canne
inveniuntur que vocantur Casan. Hec per terram semper diriguntur
ut gramengna, et in quolibet nodo ipsarum radices producunt,
que bene uno milliari efficiuntur longe.
4. In hiis cannis autem inveniuntur lapides de quibus aliqui
supra se portantes, nunquam possuntincidi a ferro aliquo
nec offendi. Et ut plurimum homines illius contrate supra
se sunt portantes de istis lapidibus. Ideoque propter virtutem
horum lapidum veniunt homines et accipiunt puerulos suos,
quos in brachio per aliquod modicum ipsi incidunt, ubi unum
de istis lapidibus ipsi ponunt ne ipso ferro cadant. Et ut illud
parvum vulnus factum in brachio alicuius pueri cito consolidetur,
de quodam pulvere unius piscis ipsi ponunt, propter
quod vulnus illud parvum consolidatur.
5. Et quia huiusmodi lapides magne sunt virtutes et de
istis illi homines sunt portantes, ex hoc in bello efficiuntur fortes
et magni cursores in mari. Verum quia navigantes per mare

Torna all'inizio