N. nullis ecclesiis, ecclesiasticis seu secularibus
personis exceptis, efficaciter moneas et
inducas, et si expedierit autoritate nostra compellas,
ut pontes, vias omnes quae circa
partes et districtus civitatis ipsius necessario
expetunt reparari, debita faciant reparatione
fulciri. [Super quo eam diligentiam habere
te volumus, quam tanti boni generalitas, et]
mandati dominici prosecutio studiosa
requirit.
Cap. VII.
Item eidem, super eodem.
Tunc nomen nostrum glorificamus, haereditandum
in posteris, cum fulgemus pietatis
operibus in modernis: cum per ea
quae in praesenti agimus, descriptionem nostram
futuris in speculo tribuamus. Hac igitur
salubri intentione praemoniti, pontem coeptum
in flumine Anfidi periculoso persaepe viatoribus
et damnoso, praecipimus percompleri.
Et quia de nostro tribuimus, cum de nostrorum
facultatibus erogamus, fidelitati tuae praecipiendo
mandamus, quatenus per homines terrarum
jurisdidionis tuae, quos interclusa schedala
continet, quantitatem pecuniae imponi
facias interclusam, ea aequalitate et moderatione
|
|