Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 192

Tomus I


tam propter ei tueri, quam ab inimici
hominis insidiis praecavere, ac instanti
dissensioni finem imponere compellamur, atrio
nostro in tranquillitatis securitate disposito,
reparatis opibus ac virium copiis, ad interitum
communium hostium potentius accessuri.
Quapropter omnibus praetermissis, felices
gressus nostros direximus versus urbem, ita
quod Romanis partibus vicinamur, intendentes
esse contenti veteribus et haereditariis Imperii
iuribus, quae diu Augusti praedecessores
nostri generis et honoris, tam Imperii quam
regnorum propria possederunt, quibus
tam diu neglctis per te et alios principes, notari
merito poteramus. Ad pacem vero, quam
semper affectavimus, instantem operam adhibemus,
quae per nos fuisset olim et saepius procurata,
nisi frequens nostra petitio, aures et
animum pertinacis hominis induraret et inde
nutriret discordiam, unde concordiam postularet.
Speramus autem per praesentem gressum
nostrum mundo acquirere bonum pacis, et
statu Italiae pacifice reformato, ac regno nostro
in Dei securitate dimisso, tam onusti divitiis,
quam gentium multitudine constipati, cum
expectata beneditione sacrosanctae matris Ecclesiae
veniemus, ita quod Domino exercituum
nos iuvante, quo duce, quo praevio, ministrata
nobis a coelo victoria, qua de cunctis
inimicis nostris consuevimus triumphare, Tartarorum
multitudinem devincemus. Tuam
igitur industriam exhortamur, quatenus interim,
cum toto tuarum conatu virium, dilecto

Torna all'inizio