vice domino, et predicationes pro freno, et patienciam suum
gubernatorem, et Dei timorem suum socium, et collocutionem
de morte suum salvatorem.
ARISTOTILES interpretatur in ydiomate grecorum completus
bonitatibus, qui patrem habuit nomine Nichomacus et
interpretatur disputator vincens; hic fuit valde sapiens in arte
medicine et extitit medicus Epichi, patris Philippi, patris Alexandri.
Natus fuit idem Aristotiles in villa quadam dicta Stagira
et tam pater quam mater descenderunt de genere Esculapii
qui fuit de meliore genere grecorum. Et cum ad octavum
pervenit annum, ad civitatem Athenarum que dicebatur civitas
sapientum, pater eius ipsum adduxit et assignavit eum retoricis,
poetis et etiam aliis gramaticis instruendum, cum quibus studuit
proficiens IX annis; huiusmodi scientie litteralis ydiomatis nomen
imponentes, eam vocabant circumdatorem eo quod erat organum
et escala ad sciencias omnes. Et aliqui sapientum illius
temporis pro nichilo reputantes rethoricorum, poeticorum et gramaticorum
artem, sicut Pictagoras et Pictoras, derridebant
singulos qui in hiis discendis artibus laborabant, dicentes in
nulla sapienciarum illas existere oportunas, cum gramatici non
sint nisi ad pueros instruendos, poetici ad narrandum fabulas
et mendacia componenda, rethorici vero ad suadendum verbis
politis et blandiciis exornatis. Quibus auditis Aristotiles erubuit
valde et motus est acriter et conatus tueri gramaticos, poeticos
|
|