Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 202


Quin bona permaneat causa stupenda foret.
Est igitur melius gentilem ducere nuptam
Cum modico, quam que, rustica, multa daret.
Sed quia nunc feci verbum de rusticitate,
Ausculta quid sit rusticus aure pia:
In toto mundo vix peior bestia vivit,
Reptilibus cunctis vilior ipse manet;
Tam mala res umquam puto quod non inveniatur,
Aera cum flatu, corpore fedat humum;
Deterius nichil est toto quam rusticus orbe,
Nam fit de facto peior honore sibi.
Quam non extinguit sitis est mala copia fontis,
Quam non mollificat est mala pellis adeps;
Non homo, sed pecus est qui non perpendit honorem,
Vel qui non recolit commoda facta sibi.
Numquam villanus sibi factum pensat honorem:
Est ideo fatuus quisquis honorat eum;
Deperit ut pelagi mandatum semen harene,
Factus villano sic perit omnis honor;
Quando precaris eum, surdescit, non habet aures,

Torna all'inizio