Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 460


hoc quod significatur per nomen, habeatur perfecte secundum completum
actum, et ut sit ultima perfectio eius: et quia omnis denominatio est a forma,
quae dat esse et est principium operationis; ideo Angeli denominantur ab eo
quod est in eis loco formae, tamquam a digniori. Verbi gratia, in homine est
quaedam participatio intellectus: et quia non habet plenum actum intellectus,
ut sine inquisitione et imaginatione intelligere possit, ideo in ordine intellectualium
non ponitur. Similiter etiam quamvis sensum habeat secundum completissimam
operationem respectu omnium animalium: quia tamen sentire non est
secundum ultimam perfectionem eius, non ponitur in ordine sensitivorum, sed
in ordine rationalium: quia rationis actum plene habet, et est actus eius
inquantum est homo. Secundum hoc ergo dico, quod donum superiorum est in
inferioribus secundum quamdam participationem, non secundum completum
actum: et ideo ab eo non possunt denominari: e contrario vero dona inferiorum
sunt in superioribus eminentius; sed in illis actibus non est ultimum complementum
eorum, unde ab his non denominantur sicut proprio nomine: et inde est
quod dicuntur sibi in denominationibus cedere, ut scilicet superior ordo ab
excellentiori actu proprium nomen sortiatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod principatus communiter sumptus ad cuiuslibet
praelationis officium, intelligitur nomine hierarchiae; sed principatus specialiter
sumptus ad regimen determinatae provinciae, est nomen unius specialis ordinis.
Ad secundum dicendum, quod nomen Angeli designat manifestationem, cum
Angelus nuntius dicatur: esse enim manifestativum simpliciter convenit omnibus
ordinibus, inquantum scilicet secundum descensum ordinum, lumen intellectuale
est in eis minus simplex et magis proportionatum intellectui sequentium;
et ideo dicit Dionysius quod semper inferior Angelus
manifestat superiorem omnibus sub se ordinatis; et ideo esse manifestativum
omnium superiorum respectu nostri est ultimi ordinis: propter quod ultimum
ordinem, Angelorum nomine significamus, aliis ordinibus nominatis ab his
quae designant excellentiorem modum nuntiandi vel manifestandi; et per hunc
modum Angelus est nomen naturae, quia conditionem naturae exprimit. Sed si
nuntiare sumatur secundum exterius ministerium quod exercent, sic Angelus est
nomen officii, non naturae, ut dicit Gregorius.

Torna all'inizio