Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 346


apparent decentes et ornatae. Ab ipsa ergo puerili aetate
instituendae sunt puellae ad taciturnitatem: quia si contingat
eas postmodum per connubium suis viris copulari,
ab eis, si sint debite taciturnae, ferventius diligentur. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumitur ut vitetur
locutio incauta. dicebatur enim supra, ibi semper maiorem
cautelam adhibendam esse ubi consuevit maior
defectus consurgere. cum ergo ex hoc quis loquatur
prudenter, et caute, quia viget prudentia, et acumine
intellectus: quanto quis magis a ratione deficit, tanto
magis contingit ipsum incaute loqui. cum ergo mulieres
magis deficiant a rationis usu quam viri, et puellae
magis quam foeminae iam adultae: circa foeminas,
et maxime circa puellas solicitandum est, ne incaute
loquantur. Inter caeteras autem cautelas, ne quis prorumpat
in locutionem incautam, haec videtur esse
potissima, ut nullum sermonem proferat, nisi prius ipsum
diligenter examinet. cum ergo diligens examinatio
cum loquacitate stare non possit, ut foeminae etiam
a puellari aetate discant cautos proferre sermones, decet
eas non esse loquaces: sed oportet ipsas esse debite
taciturnitas, ut possint omnem sermonem prolatum
diligenter excutere. Tertia via ad investigandum hoc
idem, sumitur, ne sint pronae ad iurgia et ad lites. nam
cum foeminae, et potissime puellae deficiant a rationis
usu, nisi sint modo debito taciturnae, et nisi sermones
dicendos diligenter exeminent: sicut propter rationis
defectum de facili loqui possunt pertinentia ad simplicitatem,
et imprudentiam, sic de facili loqui possunt pertinentes
ad lites, et ad iurgia. Decet ergo ipsas per debitam
taciturnitatem adeo examinare dicenda, ut nec
dicant aliqua, per quae iudicentur imprudentes; nec dicant
aliqua, quae possint turbare audientes, propter quod
iudicentur litigiosae, et disciolae: quare decet ipsas esse
taciturnitas, ne verba litigiosa prorumpant. A verbis

Torna all'inizio