Salimbene de Adam: Cronica

Pag 185


ait: Obsecro, Domine mi, in quo liberabo Israel? Ecce familia
mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum, et percuties Madian quasi
unum virum
. Tertius fuit Saul, qui valde humiliavit se, cum
ei a Samuele magna promitterentur, I Reg. IX. Dixit enim Samuel
Sauli: Et cuius erunt optima queque Israel? Nonne tibi
et omni domui patris tui? Respondens autem Saul ait: Numquid
non filius Gemini ego sum, de minima tribu Israel, et cognatio mea
novissima inter omnes familias et cognationes de tribu Beniamin?
Quare ergo locutus es michi sermonem istum?
Quartus fuit
David, qui valde humiliavit se, cum Saul vellet eum facere generum
suum, dando ei Merob filiam suam maiorem. Ait autem David
ad Saul: Quis ego sum, aut que est vita mea, aut cognatio patris
mei in Israel, ut fiam gener regis?
I Reg. XVIII. Item alia vice
humiliavit se David coram Domino, quando promisit sibi Dominus
quod confirmaret sibi regnum, dando ei filium qui post
eum regnaret et domum sibi edificaret, II Reg. VII. Dixit autem
David sedens coram Domino: Quis ego sum, Domine Deus, et
que domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum
visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de
domo servi tui in longinquum. Ista est enim lex Adam, Domine
Deus. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te?

Beata quoque Virgo Maria humiliavit se coram Domino, quando
Gabriel angelus annuntiabat ei quod ex ea volebat nasci filius
Dei. Dixit enim, Luc. I: Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum
verbum tuum
.
De quorumdam prelatorum stultitia, qui in Saul prefigurati fuerunt.
Prelati vero nostri temporis, quando datur eis dominium
super subditos, statim reputant se sufficientes, et elevatur cor
eorum in superbiam super fratres suos, quod a Domino prohibetur,
Deutero. XVII, et cum austeritate imperant eis et cum potentia,
quod Dominus ostendit se pro malo habere, Eze. XXXIIII, et
sicut David putant se habere vasa cantici, bibentes in fíalis vinum

Torna all'inizio