loquitur ad regem, ut fari permitteret eum cum Attone. Qui annuit
peticioni eius, iubet ut loquatur. Adgreditur Arduinus eum
interrogatque: «Quot modia sunt vobis tritici?» Respondit:
«Non sunt nobis amplius preter quinque modia sigale et III sextaria
tritici». «Adquiesce», monet, «meis consciliis et accipe
aper et vescere eum tritico emittesque eum foris et ego illum requiram
regi. Ut vero viderit, vehementer obstupescet et sic prevalere
poteris». Hec ideo fecit Ardoinus, ob id quia Atto socer
erat filii sui. Facto videlicet mane, suadela fit Arduini: exit aper
a moeniis castri, Arduinus illum occupat, occiditur et, exenterato
eo, plenus venter repperitur tritico. Exercitus videlicet ammirans,
fatetur frustra laborare. Reli<n>quunt obsidionem, Papiam
revertuntur. Mansit quippe regina in eodem castro pene
tribus annis.
<XII>. Hoc tempore Otto dux Baioariorum venit in Italia,
fungens legationem Langobardorum. Vindicat sibi regnum Italicum
per interpellationem accolarum. Qui sccepit Adhelaidam
in coniugio; Deo prosperante, perpetim eam habuit uxorem.
Berengarius autem rex fugit in castellum sancti Iulii, quod est
circumseptus lacu, et ibi obsessus ab Ottone est et captus et, effosis
eius oculis, sic relictus est. Denique Atto remuneratur ab
|
|