Septimo, in Nabuchodonosor, cui dictum fuit, Dan. IIII: Regnum
transiit a te, et ab hominibus te eicient, et cum bestiis ferisque
erit habitatio tua.
Octavo, in Balthasar, cui dictum fuit, Dan. V: Divisum est
regnum tuum et datum est Medis et Persis. Eadem nocte interfectus
est Balthasar rex Chaldeus, et Darius Medus successit in regnum,
annos natus LX duos. Tunc impletum est quod dicit Ecclesiasticus
X: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias
et contumelias et diversos dolos. Hec omnia mala fuerunt in
homine isto, sicut Daniel ostendit ei dicens: «Nosti quia Deus
excelsus dederat regnum patri tuo, et non cognovit. Propterea
fenum ut bos comedit, donec cognosceret quia frequenter vexatio
dat auditui intellectum», sicut dicitur Ys. XXVIII. Ideo dicit Ps.:
Imple facies eorum ignominia, et querent nomen tuum, Domine.
Magna ingratitudo non cognoscere beneficia Dei. Ideo dicit Ecclesiasticus
XX: Homo ingratus quasi fabula vana. Non fuit ingratus
Cyrus, qui dixit, Esdre I: Omnia regna terre dedit michi Dominus
Deus celi. Sequitur ad Balthasar: «Tu quoque, cum scires hec
omnia, adversus Deum celi elevatus es et vasa eius profanasti
tradens ea manibus immundis. Et bibens in eis, deos tuos laudasti,
qui nec vivunt nec sentiunt. Deum vero, qui flatum tuum
in manu sua habet, non glorificasti; propterea ista coram te
exarata sunt: Mane, thecel, phares, quod sonat: numerus, appensio,
divisio».
De fabulatione Iudeorum de LXX annis Babilonice relaxande captivitatis,
et de rusticitate regis Balthasar, qui Iudeis insultabat, cum animo essent
amaro.
Fabulantur Iudei quod Balthasar intellexerat LXX annos captivitatis, quos predixerat Ieremias, fluxisse, et tamen Hebrei
non erant liberati a iurisdictione sua. Unde exultabat et diis suis
gratias agebat. Sane illa annorum septuagena nondum fluxerat,
sed septima decas iam currebat. In eadem hora apparuit contra
eum manus scribens in pariete. Nota quod iste Balthasar magnam
|
|