accepto <alio> pro eodem cambio, volenti ei contradidit. 
Siquidem castrum ipsum plurimum obtabat, eo quod in arduo 
posito monte, omni pene Apulie supereminebat; quam sibi 
per illud ex maxima parte posset tueri. 
52 
Troia itaque debilitata, rex illinc recedens dum Melphiam 
pergeret, in ipso itinere civitatis itidem Asculensis superbiam 
deposuit. Nam illam omnino eversam plano in campo manere 
instituit, in tres videlicet dispertitam casales. Cum comes itaque 
inadverteret quod Rex tunc super se venire non esset intentus, 
set apud Melfiam demoraretur, cum suo exercitu ad propria 
recessit. 
53 
Verum Rex Melfia discedens Gravinam urbem petiit, ibique 
aliquantulum commoratus, Salernum post remeavit, gaudens et 
exultans quod, tota Apulia funditus devicta, solum sibi Beneventum 
ac princeps Robertus comesque Ranulphus atque Neapolis 
ad expugnandum supererant. Quam ob rem Rex ipse militibus 
circa Beneventum Capuamque constitutis, diligenter precepit 
ut quousque a Sicilia cum hostili manu reverteretur, eas ipsi de 
foris incessanter depredari non desisterent. Post hec autem, 
antequam hiemis importunitas subintraret, navigio transvectus 
Siciliam repetit. 
54 
Cumque illic ad tempus usque progrediendum in hostem 
moratus fuisset, navali rursus tramite Salernum advenit; qui 
innumeram undique confluentem armatorum manum ad se accitam 
prope Apitium oppidum congregari iussit. Cum ergo ipse 
Beneventum obsessurus putaretur, repente moto expeditione
  |  
  |