Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 36


nostris alteritatibus supermundane complicatis in deiformem monadem congregamur.
Congregamur, ait, per ipsam Thearchie unificam virtutem partitis
nostris alteritatibus. Principium divisionis alteritas est. Absque alteritate
ne quid sit numerus intelligi potest. Quot enim in nos varietates
animi, tot alteritates totque divisiones habemus. Et quanto magis alteramur,
tanto magis ab unitate discedimus. Igitur unifica Thearchie virtus
ex partitis nostris alteritatibus et ipsis quasi ex multis plicis atque
rugis complicatis supermundane et super omnem mundum contemplatione
transvectos congregat nos in deiformem monadem, id est que monas
est forma Dei, vel qua sumus in forma et in similitudine Dei, non naturaliter
quemadmodum Deus noster naturaliter est in forma Dei que
ipse est, sed per adoptionem. Unde «qui adheret Deo, unus spiritus
est» per adoptionem, non per naturam. Sed et Iohannes ait: «Similes
ei erimus». Cuius similitudinis prestruit causam dicens: «Videbimus
enim eum sicuti est». Quid est hoc? Numquid videre Deum sicut est,
ei est <esse> simile? Si similes ei erimus, sicut dicit Iohannes, puto quod
similitudine Dei. Si similitudine, tunc forma Dei erimus sibi similes,
quia similitudo Dei forma Dei est, et sic erimus deiformes, ubi, sicut
quidam ait, similitudo repromittitur, non natura. Quid novi est, quod
in forma Dei simus, non secundum naturam sed adoptione filiorum Dei?
Dicit ergo auctor, quod ex Thearchia Dei congregamur in deiformem
monadem.
Quod, quid sit, exposuit dicens: et Deum imitantem unitatem. Id est,
congregamur in unitatem imitantem Deum. Quomodo autem congregamur
in unitatem imitantem Deum, nisi quando congregamur in
unitatem fidei, Deum imitantem per opera dilectionis? Fides ergo,
que per dilectionem operatur, est unitas que Deum imitatur, in qua
unimur, ut per eius imitationem in deiformem monadem congregemur.
Legitur autem in libro Sapientie quia «invidia diaboli mors introivit
in orbem terrarum» et quare introierit, subponit: «Imitantur autem
illum, qui sunt ex parte illius». Si ergo illi, qui diabolum imitantur,
pars sunt diaboli et substantia eius, et in monadem <con>gregantur
mortis ut sint mortiformes, quanto magis hi, qui imitantur Deum et
ex parte sunt illius, in deiformem congregantur monadem, ut sint pars
et aliqua substantia vite? Quapropter ex supradictis colligendum, quod

Torna all'inizio