patri, dei gratia tituli sancte Sabine presbytero
cardinali"; si vero fuerit diaconus cardinalis, dicimus
"sancti Adrian diacono cardinali"; non enim dicimus
"tituli", quia cardinales diaconi non habent ecclesias baptismales,
et tituli nihil aliud sonat in parte ista quam ecclesia baptismalis,
et dicitur "tituli Calixti", vel "tituli Pastoris"
ab ipso scilicet ecclesie fundatore. Unica tamen est ecclesia
Romana, que, licet sit baptismalis, non dicitur tituli, sed
dicitur antonomastice "basilice duodecim apostolorum
presbytero cardinali" Eis autem minores, gratia reverentie,
salutem dicere non presumunt sed: "devotionem cum
reverentia", "vel obedientiam et reverentiam cum salute", vel
"tam promptam" in omnibus reverentiam quam devotam".
Prelatorum autem est dicere inter se "salutem in eo, qui
est salutis auctor", vel "salutem et sinceram in domino caritatem".
Monialibus quoque dicimus: "salutem et prosperitatem
in eo, cui angeli serviunt, et cuius pulchritudinem sol et luna
mirantur".
|
|