sediciosa suorum sunt fraude necati, vel in procinctu hostilibus perierunt
gladiis interempti? Sed et quibusdam quid profuit, quod eorum in hoc
saeculo prolixius annosa vita duravit? Nam ut infinita praeteream, Valerianus
imperator in Mesopotamia cum Sapore Persarum rege <proelium>
commisit et perdidit, quem ille protinus captum inrevocabili custodiae
vinculis mancipavit. Qui nimirum, sicut tradit hystoria, ignobili apud Parthos
servitute consenuit, et donec advixit, huic probrosae addictus est
poenae, ut eiusdem provinciae rex incurvato eo pedem cervicibus eius
imprimeret, et sic in equum arrogantia tumidus adsiliret.
Quis est enim, cui se fortuna non transferat, et modo de adversis in
prospera, modo de prosperis in adversa scenica se varietate convertat?
Quanta plane gloria, quantus suorum favor arrisit Annibali, cum apud
Cannas Paulum Emilium cum tot Romanorum militum agminibus stravit?
Cum denique tres aureorum anulorum modios, quos equitum Romanorum,
senatorum et militum detraxerat manibus, Cartaginem destinavit?
Plurimas eciam Italiae sibi civitates subdidit, adeo, ut iam Romani cives
Italiam relinquere decrevissent et statum labentis imperii funditus desperarent.
Sed quam in contrarium successus iste conversus est, cum Mago
frater eius a Scipione apud Cartaginem Hyspaniae capitur, Asdrubalis
alterius fratris caput mucrone desectum ante ipsius Annibalis castra proicitur,
ipseque deinceps post inevasibile fugae periculum, ut veneno se perimat
imminente necessitate compellitur?
|
|