Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 692


Ad quartum dicendum, quod iustitia non sumitur hic prout est specialis virtus,
sed pro iustitia generali, quae est idem subiecto quod omnis virtus, ut in
4 eEhicor. Philosophus dicit, differens a virtute solum ratione: quia virtus
dicitur secundum quod ad actum dirigit; iustitia vero secundum quod rectitudini
legis concordat, et secundum quod in bonum commune cedit.
Ad quintum dicendum, quod obedientia etiam quandoque sumitur ut specialis virtus,
quando scilicet specialis ratio ad faciendum aliquid est auctoritas praecipientis;
et huic opponitur inobedientia quae est speciale peccatum, quando scilicet
aliquis praetermittit hoc quod est praeceptum, specialiter in contemptum praecipientis.
Aliquando autem obedientia sumitur quasi omnem virtutem consequens:
actus enim omnis virtutis in praecepto legis est; unde quicumque aliquem actum
virtutis facit, obedit: et obedientiae opponitur inobedientia quae omne peccatum
mortale consequitur; et hoc modo inobedientia hic in definitione peccati ponitur.
ARTICULUS 3
Utrum in omni peccato sit aliquis actus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod omne peccatum in actu consistat, etiam peccatum omissionis.
Peccatum enim est «Dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei», ut
dictum est. Sed in hoc quod dicitur: «Dictum vel factum vel concupitum», tangitur
aliquis actus. Ergo etiam peccatum omissionis in aliquo actu consistit.
2. Praeterea, omne peccatum vel est originale vel actuale. Sed omissio non est
originale peccatum: quia originale aequaliter in omnes transit qui per concupiscentiam
generantur, non autem in omnibus est peccatum omissionis. Ergo oportet
quod sit actuale. Sed actuale ab actu dicitur. Ergo omissionis peccatum
aliquem actum significat.
3. Praeterea, quicumque se habet similiter nunc et prius, non magis nunc quam
prius peccat. Sed aliquis qui nihil agit, similiter se habet nunc et prius. Si ergo
aliquando talis peccat continue, dum actum illum non agit videtur peccare. Hoc
autem inconveniens est, quia sic peccatum omissionis quodlibet gravissimum
esset. Ergo peccatum omissionis non est, si aliquis omnino nihil agat; sed oportet
quod sit in eo aliquis actus.
4. Praeterea, demeritum opponitur merito. Sed meritum non potest esse nisi per
actum. Cum ergo opposita ad idem genus reducantur, videtur quod omne peccatum
et demeritum in actu aliquo consistat.
5. Praeterea, Augustinus dicit, quod omne peccatum est
voluntarium. Si ergo omissio est peccatum, videtur quod saltem actum voluntatis
in ea esse oporteat.

Torna all'inizio