| ... suis … Stephanus.
 Non turbetur cor vestrum, nec formidet si post recessum meum de urbe
 nullas vobis direxi litteras certificatorias status mei. Nam frequentes et
 graves infirmitates, quas passus sum, non permiserunt me vacare scripturis.
 Nunc vero, per Dei gratiam, ab ipsis infirmitatibus liberatus, dignum
 duxi vobis ad solacium litteras destinare. Noveritis itaque, quod dudum
 ante quindenam Natalis Domini proximo preteriti applicui Burdegalam,
 ubi … morabatur rex. Apud <eum> mansi per sex septimanas ibidem,
 regia benignitate receptus et honorificentia condigna tractatus ab ipso.
 Dicatis namque mercatoribus creditoribus meis, quod patientiam in me
 habeant et omnia reddam eis.
 
 
 ... notariis Stephanus.
 Possem vos increpare desidie, cum a vobis numquam vel raro salutatorias
 saltem litteras habere meruerim, ut a me vos vice mutua reciperetis et
 meas. Et licet ex hoc merito scribentis se manus ad membranam et calamum
 | 
 |