quodammodo vespera sciebat, et si neglecto creatore in creature 
permaneret aspectu nox fieret, si vero laudem eius ad Deum  
referens in divina racione respiceret mane fiebat.> duo magna luminaria, 
Christum in carne, et eius genitrice, firmamentum vero  
“ecclesiam” intelligendum, iuxta apostolum “que”, inquit, “est 
“columpna et firmamentum veritatis”. stellas singulas ecclesias particulatim 
per loca diversa accipiendum. item solem Christum, lunam  
ecclesiam, stellas sanctos, firmamentum illum, de quo dicit propheta: 
“Firmamentum meum, et refugium meum es tu”.dictum est 
“luminare maius, ut preesset diei, et luminare minus, ut preesset 
“nocti” <ubi> non inchoacionem, sed principatum intelligitur, 
quia per diem sol principatum tenet, et per noctem luna, que tunc 
omnia sydera suo fulgore superant. et quod dicitur dividant inter 
solem, et lunam, hoc est ut iam certus esset numerus syderum, 
quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus. et quod 
dictum est: “dividant inter diem, et noctem”, hoc est ita inter 
se dividant diem et noctem, ut soli detur dies, et nox lune, tunc 
fecit Deus lucem, cum Christus resurrexit a mortuis; et lux divisa 
est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. 
quartus dies quartum tempus <est>, vidimus quatuor fluminibus 
paradysi omnem terram irrigari, quatuor evangeliorum libris Dei 
archana per totum orbem revelari, quatuor litteris primum hominem 
vocari, quatuor esse angulos celi, quatuor elementis corpus 
humanum contineri, cuius ustionem, vel defeccionem, inter validissimas 
persecutorum tribulaciones, et miseriarum relevaciones  
exponimus.
  |  
  |