Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

31


igitur, cum essent tunc Romanis subiecti, volentes Romanis placere
et eorum favorem habere, ipsum Ianum, qui erat Romanorum
deus, sibi deum fecerunt et ipsum multo tempore coluerunt.
sicut Ugo in libro Derivationum aperte testatur, fecerunt
igitur Ianuenses magnam statuam eneam ipsius Iani, duas facies
protendentem, ad unam quarum adorabant viri, ad aliam
mulieres. demon quoque statuam intrabat et per ipsam statuam interrogantibus
sepe responsa dabat. capitula .II.e partis.

Torna all'inizio