Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 250

Liber III


pergens ad differentias proprias, ut: "Avaritia est cupiditas pecuniae congregandae sine erogationis voluntate". Vel oratorio modo sic: "Avaritia est, quae pecuniam congregat, neque sibi neque alliis quicquam impartit neque unquam habendi cupiditate faciatur". Quae quidem potius descriptio potest appellari.
Transitio est, quae breviter et quid dictum sit, repetit et quid sit dicendum, proponit, hoc modo: "Audistis patres, qualis fuerit Thomae vita. Audite nunc, si placet, qualis fuerit eius viri doctrina".
Correctio est quae tollit id quod dictum est et pro eo id quod magis idoneum videtur reponit, hoc pacto: "Quod si iste suos hospites rogasset, imo ipse innuisset modo, hoc facile perfici posset". Item: "Hoc offendit existimationem nostram, immo vero dignitatem, atque adeo salutem ipsam evertit".
Occupatio est quum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id quod maxime dicimus, hoc modo: "Non dico te ab sociis pecunias accepisse: non sum in eo occupatus, quod civitates, regna, domos omnium depopulatus es; furta, rapinas omnes tuas omitto".
Disiunctio est quum singulis membris sua verba damus, sic: "Populus Romanus Numantium sustulit,

Torna all'inizio