Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 82


hoc est Alamannorum patriam, quae versus septentrionem est posita, duae provinciae,
id est Retia prima et Retia secunda, inter Alpes consistunt; in quibus proprie Reti
habitare noscuntur.
16. Quinta vero provincia Alpes Cottiae dicuntur, quae sic a Cottio rege, qui
Neronis tempore fuit, appellatae sunt. Haec a Liguria in eurum versus usque ad mare
Tyrrenum extenditur, ab occiduo vero Gallorum finibus copulatur. In hac Aquis,
ubi aquae calidae sunt, Dertonam et monasterium Bobium, Genua quoque et Saona
civitates habentur. Sexta provincia Tuscia est, quae a ture, quod populus illius superstitiose
in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sic appellata est. Haec habet
intra se circium versus Aureliam, ab orientis vero parte Umbriam. In hac provincia
Roma, quae olim totius mundi caput extitit, est constituta. In Umbria vero, quae
istius in parte ponitur, Perusium et lacus Clitorius Spoletiumque consistunt. Umbria
autem dicta est, quod imbribus superfuerit, cum aquosa clades olim populos devastaret.
17. Septima quoque provincia Campania ab urbe Roma usque ad Siler Lucaniae
fluvium producitur. In qua opulentissimae urbes Capua, Neapolim et Salernus constitutae
sunt. Quae ideo Campania appellata est propter uberrimam Capuae planitiem;
ceterum ex maxima parte montuosa est. Porro octava Lucania, quae nomen a quodam
luco accepit, a Silere fluvio inchoat, cum Brittia, quae ita a reginae quondam suae

Torna all'inizio