Concurrisse alium maiori corpore montem
Tum vero tremuisse iugum, cui nixa sedebat;
Impulsuque gravi gelidos de vertice fontes
Descendisse duos; montemque abiisse minorem
Inde retro; ast illam rapido per inania lapsu
Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem
Publica finitimas subito perlabitur urbes
Fama gradu, victe victorem sponte secutum
Coniugia, et bello indomitum servire puelle.
Vulgus adulterii signabat nomine factum
Quod neque legitimis arsissent ignibus inter
Armorum strepitus, alioque superstite rege
Coniuge; captive victori forma quod uno
Visa die et dilecta prius, subitoque recepta
Federe, non inter patrios ex more penates,
Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas
Precipitante moras fierent. Sic omnia vulgus
In peius torquere loquax. Iam crebrior aures
Fama ducis vario fervens pulsaverat estu.
Indoluit, cari facinus miseratus amici
Dux pius est, rerumque modum secum ipse revolvens,
|
270
275
280
285
|