Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 268


Quod tempore frigido, quo flant venti boreales,
magis est danda opera procreationi
filiorum, quam tempore calido,
quo flant australes.
Cap. XVII.

Philosophus 7. Polit. postquam probavit per rationes
plurimas, non esse dandam operam coniugio in aetate
nimis iuvenili: inquirit quo tempore magis insistendum
est procreationi filiorum, et ait, quod tam a naturalibus,
quam a medicis conceditur, quod tempore frigido,
quo flant venti boreales, melius est dare operam coniugio,
quam calido tempore quo flant australes. Possumus
autem hoc triplici via venari. Prima sumitur ex parte
mulierum. Secunda ex laesione virorum. Tertia ex dispositione
aeris. Prima via sic assigantur a quibusdam.
Nam tempore calido aperiuntur pori corporis, exalat inde
humidum: quare remanent corpora sicca. Rursus,
apertis poris exalat naturalis calor, quo exalante corpora
intrinsecus remanent frigida. Unde quilibet in seipso experitur,
quod tempore frigido flante borea melius digerit,
quia calor eius interius propter frigus circustans non
exalat, sed magis roboratur et vigoratur. quare si ventres
mulierum tempore hyemali sunt calidiores, quia non
exaltat inde calor; et humidiores, quia non evaporat inde
humidum, magis sunt apti ad generationem, et forte
tali tempore magis procreantur masculi. Unde et Philosophus
videtur velle, quod oves, flantibus borealibus
ventis, magis concipiunt masculos: flantibus vero australibus,
magis foeminas. Omnino enim flantibus borealibus
ventis propter roborationem caloris materni uteri,
magis possunt conservare suos foetus, et eos perfectiores
faciunt. Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur

Torna all'inizio