Salimbene de Adam: Cronica

Pag 418


Quod multi ribaldi et seductores acceperunt habitum Segalelli, ut facilius
scelera operentur.
Sic ad litteram inter Apostolos Ghirardini Segalelli ingrediuntur
ribaldi et seductores et deceptores et latrones et fornicatores,
et multa turpia cum mulieribus faciunt nec non et cum
pueris, postea redeunt ad ribaldariam. Unde Iere. IX: De malo
ad malum egressi sunt. Item II Io.: Multi seductores exierunt in
mundum. Item ad materiam supradictam pertinet quod Apostolus
dicit, Act. XX: Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi;
ipsi vos scitis quoniam ad ea que michi opus erant et his qui
mecum sunt ministraverunt manus iste. Omnia ostendi vobis, quoniam
sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi
Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere.
Hinc beatus Bernardus dicit: «Apostolus, doctor gentium,
predicator veritatis, predicans Evangelium noluit comedere panem
de Evangelio», ut dicitur secunda Thessa. III: neque gratis panem
manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, cum Dominus
tamen ordinaverit vivere de Evangelio, ubi dixit: Dignus est
operarius mercede sua. Quale ergo fiet iuditium clericis nostri temporis,
«qui Evangelium non predicant et panem de altari otiosi
manducant? Non laborant ut rustici, non pugnant ut milites, non
evangelizant ut clerici. Et quia nullum ordinem tenent, ibi erunt,
ubi nullus ordo, sed sempiternus orror inhabitat».
Patet igitur ex predictis quod isti Apostoli Ghirardini Segalelli
multum stultizant, dum volunt de helemosinis vivere et non habent
quid spirituale rependant. Et hoc patet multis exemplis.
Et primo, exemplo de clericis supraposito, qui cum optime in Ecclesia
prebendati sint, tenentur facere illud offitium propter quod
prebendas acceperunt, scilicet predicare, missas cantare, confessiones
peccatorum audire, consilia salutifera dare, pro vivis et
defunctis orare, sanctam vitam habere et conversationem sanctam
et honestam omnibus intuentibus demonstrare, sicut docet
apostolus Petrus, I canonica II: Conversationem vestram inter
genies habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tamquam
de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent

Torna all'inizio