10.  Quem non audierunt . Et fidei adhibendus  
est auditus et auditui praedicatio, et praedicationi  
missio. 
11. AMBROS.  Quomodo vero praedicabunt . Nisi enim  
a Christo mittantur, nulla his signa virtutum perhibent  
testimonium. 
12. LANFR.  Quomodo vero praedicabunt . Hic auctoritatem 
suam et aliorum Evangelium praedicantium  
commendat, ex eo quod sicut de Christo, ita et de  
his a prophetis praedictum erat. 
13.  Sicut Scriptum est . Hoc totum commendatio  
Evangelii est, ut ei credatur. 
14. AMBROS.  Quam speciosi pedes . Pedes vocando, 
adventum designat apostolorum circumeuntium  
mundum. 
15. LANFR.  Auditus autem . Quasi diceret: non ex  
omni auditu fit salubris fides; sed ex eo tantum in  
quo auditur verbum Christi. 
16. AMBROS.  Nunquid Israel non cognovit?  Hoc  
est, cognovit me? Quia arguerat eos incredulitatis,  
de omnibus videretur queri. Non negat Israel assecutum  
esse quod illi promissum fuerat in lege, sed  
eum qui spiritu Israel est. 
17.  Ego ad aemulationem . Aemulatio illis data est  
invidentiae; dum vident gentem, quae prius sine  
Deo fuit, Deum suum appellare qui fuerat  
Judaeorum. 
18. LANFR.  Ego ad aemulationem . Ad aemulationem 
dicuntur Judaei, videntes gloriam et exaltationem  
sanctae Ecclesiae; quae ante fidem non gens Dei  
erat.
  |  
  |