Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 94


Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius amputaret, mox eius dextera in ipso ictu
suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Qui relictum gladium terrae deiecit.
Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid eis
agendum esset, clementer insinuaret. Ipse vero inposito salutis signo arens brachium
sanitatis restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat ad fidem Christi conversus,
statim clericus, deinde monachus effectus est atque in eodem loco usque ad finem vitae
suae in Dei servitio permansit. Beatus vero Hospitius dum Langobardis Dei verbum
loqueretur, duo duces, qui eum venerabiliter audierunt, incolomes patriae redditi sunt;
quidam vero, qui eius verba despexerant, in ipsa Provincia miserabiliter perierunt.
3. Igitur devastantibus Langobardis Gallias, Amatus patricius Provinciae, qui
Gunthramno regi Francorum parebat, contra eos exercitum duxit, commissoque bello,
terga vertit ibique extinctus est. Tantamque tunc stragem Langobardi de Burgundionibus
fecerunt, ut non possit colligi numerus occisorum. Ditatique inaestimabili praeda
ad Italiam revertuntur.
4. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummulus, accersitus a rege, patriciatus
honorem emeruit. Inruentibus autem iterum Langobardis in Gallias et usque
Mustiascalmes accedentibus, qui locus Ebredunensi adiacet civitati, Mummulus exercitum
movit et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumdatisque Langobardis
cum exercitu, factis etiam concisis per devia silvarum, inruit super eos multosque ex
eis interfecit; nonnullos vero cepit et regi suo Gunthramno direxit. Langobardi
quoque, his patratis, ad Italiam sunt regressi.
5. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, in Gallias
prorumpunt et intra terretorium Regensem, id est aput Stablonem villam, castra
constituunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes
vel etiam cuncta vastantes. Quod cum Mummulus conperisset, super eos cum
exercitu inruit multosque ex eis interfecit; donec nox finem faceret, caedere non cessavit.
Ignaros enim reppererat homines et nihil de his quae accesserant autumantes.
Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum;

Torna all'inizio