: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 37


De Martini vero strenuissimi viri subitaneo adventu exterriti sunt patrie proditores, alii vero
cives, tanti viri presentia roborati, ad resistendum tiranno se viriliter paraverunt. Et sic
dissipatum est consilium malignorum.
Videns itaque perditionis filius suas insidias denudatas et aliter sibi quam existimaverat
accidisse, ad invadendum nobilissimum burgum Modoecie se convertit; sed burgenses, armis
assumptis, ipsum intrare minime permiserunt. Castrum etiam Tricii voluit occupare, sed
et inde penitus est expulsus; burgum tamen dicti loci obtinuit ipsumque crudeliter concremavit.
Tandem necessitate compulsus, Vicummercatum intravit, ibique infelicissimus predo
terrarum suarum infelicem constituit mansionem.
Cognoscentes igitur Cremonenses et Mantuani et eorum socii nocturnum volatum temerarii
Ecelini, unanimiter moventes castra usque ad fluvium Aduam eius vestigia sunt secuti;
figentesque temptoria iuxta loca per que transiverat insaciabilis homicida, fecerunt cum
summa diligentia pontem et vada fluminis custodiri, ne aliquo modo serpens tortuosus posset
absque prelio ad propria remeare. Mediolanenses etiam, ex alia parte validum exercitum
congregantes adversus eum in prelium procedere disponebant. Sed hoc eorum animos promptissimos
refrenabat, quia capitaneos et vavasores de crimine proditionis habebant. Quorum
tamen impetum Ecelinus plurimum expavescens, maxime cum videret se a proditoribus quotidie
derelinqui, a burgo in quo erat inclusus, non permittebat suos milites longius evagari.
Sed nec diutius poterat residere, ne, omnibus deficientibus victualibus, fame angusta exercitus
premeretur.
His ita se habentibus, conturbati sunt nobiles Brixie, robustos Verone optinuit tremor,
obriguerunt omnes milites Ecelini, tam animosi Teutonici quam Latini. Tunc etiam confractus
est corde draco venenosus cernens se ab inimicis undique coartatum. Nimioque timore perterritus,
non erat ausus cum Mediolanensibus dimicare, ipsorum multitudinem pertimescens.
Sed versus Aduam unde venerat, deliberato consilio direxit subito iter suum. Sperabat namque
unum de duobus, licet inimici starent ex adverso: aut viam sibi gladiis,aperire, aut
forte per medias acies bellatorum fuge remedium invenire. Cum igitur ad pontem Addue
pervenisset, accidit ipsum ab adversariis occupatum; et dum ad expugnandum pontem suos
fortiter hortaretur, quidam sagittam dirigens in incertum, Dei tamen providentia, eum in pede
graviter vulneravit. Qua percussione plurimum turbatus, tum quia inveteratus erat dierum
malorum, tum quia in tanto periculo constitutus pre dolore vulneris non poterat limpide
cogitare quid esset expediens, quid nocivum. Impugnatione itaque pontis dimissa, tremebundus
homicida, magis cogitans de fuge presidio, quam de acie ordinanda, festinanter ad vadum
fluminis properavit, ipsum velociter nullo impediente cum exercitu pertransivit.
Tunc marchio Pelavicinus et nobilis Boso cum Cremonensibus, similiter Azo marchio
estensis cum Mantuanis et Ferariensibus ipsum viriliter invaserunt eiusque aciem fortissime
irrumpentes, terribilem leonem cum magno impetu rapuerunt. Electi autem milites eius multitudini
adversariorum resistere non valentes, in fugam protinus sunt conversi et sic manus

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio