Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 143


ducibus sine rege per annos X, quibus multa bella Burgundionibus, Francis, Saxonibus
ceterisque finitimis intulerunt et pertulerunt. Augustus vero Iustinus propter
amentiam Tiberium cesarem ascivit, qui palatium et provincias gubernaret, hominem iustum, sapientem,
elemosinarium, christianissimum; qui auguste conquerenti quod rem publicam redigeret in
paupertatem, respondit: “Confido in Domino, quia non deerit pecunia fisco nostro tantum, ut
pauperes procurentur et captivi redimantur. Thesaurizemus in celo, et Dominus dignabitur
augere nobis in seculo”. Hic, cum temporibus Benedicti pape, qui Iohanni successerat, Longobardi
Romam per circuitum vastarent Ytaliam invadentes, multa milia frumenti studio misericordie
Romanis ab Egypto mandavit. Hic ambulans per palatium vidit tabulam marmoream,
in qua erat crux Domini sculpta et ait: “Cruce Domini frontem et pectora munire debemus, et nos
eam pedibus conculcamus”. Iussit ergo auferri; qua levata invenit secundam et post terciam
idem signum crucis habentes, sub quibus invenit thesaurum inmensum. In Ytalia quoque invenit
thesaurum, quem Narsis in cisterna deposuerat, revelante sibi quodam sene;
quem per multos dies exportantes vix potuerunt evacuare. His thesauris inventis copiosius
more suo ministravit egenis. Mortuo igitur Iustino purpuram induitur et diademate
coronatur. His temporibus fuit Felix Tarvisianus episcopus et sanctissimus Fortunatus,
socius eius, et Honoratus Mediolanensis archiepiscopus et sanctus Hospitinus heremita.
Anno Domini DLXXVIII. Tiberius Constantinus quinquagesimus Romanorum imperator
regnavit an[nis] VII. Huic Sophia augusta paravit insidias volens Iustinianum filium sublimare,
sed spe sua cassata est. Hic Persas debellavit et vicit et magnam predam cum
viginti pariter elephantis adduxit. Demum Mauricium, virum strennuum, una cum filio Sophie
elegit in inperium, filiamque suam sibi tradidit dicens: “Sit tibi imperium cum hac puella concessum;
equitate et iusticia delecteris!” Mortuus est Tiberius et magnum luctum populis de sua morte
reliquit. Interim Gothi divisi mutua cede vastantur. Temporibus huius Tiberii, scilicet
anno Domini DLXXVIII, Lonbardi secundum leges causas iudicare ceperunt.
/*
Anno Domini DLXXXV. Mauricius Capadox, primus ex Grecorum genere, in inperium
confirmatus, regnavit an[nis] XX. Hic L milia solidorum misit Childeberto regi Francorum, ut
Longobardos impugnaret et de Ytalia exterminaret; qui post decennium ducum regem sibi
Clefonis filium Autarim instituerant, regem duodecimum. Childebertus igitur Ytaliam introivit.
Sed cum Lonbardis fedus iniit. His gestis Authari rex Brixilium civitatem, in qua erat
dux inperatori favens, cepit et solum adusque destruxit. Verumtamen dux Ravennam fugit.
Post hec Authari cum Smaragdo Ravenne patricio fedus iniit. His diebus Benedicto
pape successit Pelagius secundus, absque iussione principis ordinatus, eo quod Longobardi
Romam obsiderent, ut nullus egredi posset. Hic VIIII instituit prefationes ante canonem decantandas.
Item augustus mandavit Childeberto, ut Lombardos inpugnaret; qui ad Ytaliam
exercitum direxit, sed frustratus rediit. Sed postea pluries Lombardos in Italiam

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio