Petrus Damiani: Epistulae

Pag 237


quem grandeve iam et persenilis aetatis olim puerulus vidi, de quo
nimirum referri frequenter audivi. Quia cum aliquando populus inopia
laboraret, adeo ut nonnullos etiam valida fames extingueret, ille cum successura
sibi nepotum quoque iam soboles non deesset, accisis frugibus
etiam praedia nonnulla distraxit, et alimenta, que potuit, indigentibus
erogavit. Ipse quoque tunc patentibus foribus pauperum vallatus agmine
comedebat, cibisque consumptis adhuc esuriens, cum vel sibi vel illis quid
adderet, non haberet, eorum compassione lacrimans flebat. Cuius
hodieque progenies divitiis floret, et plura quam avita fuerint patrimonia
possidet.
Vualdericus praeterea qui, dum adversus hereticos dimicaret, insignis
effectus est martyr, sicut Andreas venerabilis Spoletanae aecclesie nobis
episcopus retulit, dum aliquando domum matris inviseret, pauperculum
quemdam pro foribus repperit, qui se conquerebatur herbarum fasciculum
collegisse, sed sal unde pulmentum illud condiret, ab eadem
matrona percipere nullatenus potuisse. Cumque vir sanctus maternum
ingressus hospitium aliquantulum salis in vasculum repperisset, vehementer
iratus vas cum sale corripuit, et per plateam ad matris iniuriam
sparsit dicens illud non debere comedi prorsus a Christiano, quod per
avaritiam negatum est Christo. Sed paulo post idem vas, quod reposuerat
vacuum, non sine stupore miraculi sale repertum est plenum.

Torna all'inizio