Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 160


bono privato praeponendum est commune bonum. Naturaliter
enim videmus partem se exponere pro toto, ut
brachium es exponit periculo pro corpore: ex naturali
enim instinctu cum quis vult percuti, ne vulnerentur
membra a quibus principaliter dependet salus corporis,
et ne totum corpus pereat, brachium periculo se exponit.
Sic etiam antiquitus si perspeximus civitatem aliquam
dominari et tenere monarchiam: hoc erat, quia cives
pro Rep. non dubitabant se morti exponere. Dilectatio
enim quam habebant Romani ad Remp. fecit Romam esse
principantem et monarcham. Hoc ergo modo quoslibet
homines decet esse amativos, ut primo et principaliter
diligant bonum divinum et commune: ex consequenti
vero bonum proprium et privatum: maxime tamen
hoc decet reges et principes. quod triplici via declarare
possumus. regi enim dignitas (quantum ad praesens)
ad tria comparari potest scilicet ad tyrannidem, cui contrariatur:
ad virtutes, quibus debet ornari: et ad vitia,
quae debet fugere. Prima via sic patet. nam (ut superius
dicebatur, et ut Philosophus in Polit. probat) differentia
est inter regem, et tyrannum: quia rex principaliter
intendit bonum commune: et intendendo bonum
commune, intendit bonum proprium: quia salvato regno,
salvatur, et rex. Tyrannus autem econtrario, principaliter
intendit bonum privatum: ex consequenti autem
et quasi per accidens intendit bonum commune, inquantum
ex bono communi consurgit sibi aliquid bonum privatum.
Si ergo modo opposito se habent, Regnum, et
tyrannides: cum modus amoris tyrannici sit ut bonum
privatum praeponat bono communi, modus amoris regis
esse debet ut bonum commune praeponat privato bono.
immo quia speciali modo rex et quilibet principans
est minister Dei et persona publica et communis, speciali
modo spectat ad reges et principes bonum divinum
et commune praeponere cuilibet privato bono. Secundo

Torna all'inizio