Petrus Damiani: Epistulae

Pag 74


reipublicae dimicans esse pauperem comperisset, sollicitare coepit,
quartamque regni sui partem sibi, si ad se transfugeret, compromisit.
Quod ille dedignatus abhorruit, et quovis gloriosior rege in sua paupertate
permansit. Hoc itaque Christianus, qui avarus est, audiat, sicque
gentilitatem suam et gentilis hominis evangelium erubescat. Et sepe sub
hac intentione munus accipitur, ut si munificus reperiatur esse culpabilis,
aufugium iustitiae non lucretur. Quod facile quidem promitti, sed difficile
valet impleri. Acceptis quippe muneribus, si contra datorem quid agere
volumus, mox in ore nostro verba mollescunt, locutionis acumen optunditur,
lingua quadam pudoris erubescentia prepeditur. Mens quippe percepti
muneris conscia, debilitat iudicialis censurae vigorem, reprimit eloquentiae
libertatem. Nam et si iudicii rectitudo funditus non adimitur,
iudicandi tamen auctoritas enervatur.
Nonnulli vero hanc circa se reperiuntur habere custodiam, ut iudicialis
adhuc causae pendente negotio nil etiam ab offerente suscipiant, sopitis
vero litibus gratis oblata non spernant. Sed emergentibus causis sepe contigit,
ut, quod se putaverant gratis accepisse, in aliis cogantur negotiis
compensare, fluviique periculum, quod se speraverant reliquisse post tergum,
insperate coram se reperiunt enatandum. Hoc est ergo tutum et
integrum, ut iuxta prophetam: Excutiamus manus nostras ab omni
munere , et nocendi sive iuvandi servemus nobis ingenuam libertatem, ut
non litigemus sub servitute pecuniae, sed serviamus in libertate iustitiae.
Si quis forte domesticae facultatis conqueratur angustias, audiat attente
quod scriptum est: Propter inopiam multi deliquerunt, et qui quaerit locu pletari,

Torna all'inizio