Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 130


Vel aliter: sume benedictae veteris et laxativae unciam semis, misce cum pliris arcoticon vel cingibrata alexandrina vel usuali et offer ad manducandum more electuarii. His modis purgabis flegma in qualibet aegritudine de flegmate.
Sed regula est, quod cuilibet aegritudini debetur propria medicina ex specie morbi et loco passionis. Verbi gratia, epilepsiae debetur blanca, potio Sancti Pauli, piretrum et similia, et de natura loci, quae proprie respiciunt caput, ut muscus, ruta, hysopus, castoreum, asa et similia, et sic in quolibet morbo quaerenda est medicina secundum doctos medicos illi appropriata. Flegma acetosum, vitreum et gipseum, mucilaginosum et ponticum purgabis sicut naturale, sed in acetoso miscebis medietatem vel parum minus eorum, quae purgant melancoliam, ut ad drachmas duas vel tres benedictae acutae drachmas duas diasene vel ad minus drachmam unam, et in decoctione pones thymum, epithymum, camedreos, mirobolanos[105va] Indos et similia, sicut videtis expedire.
Vitreum, gipseum, mucilaginosum et ponticum cum eisdem, cum quibus purgabis flegma naturale, et potissime cum hiera, cum hiera picra et hiera fortissima Galieni addendo semper salem nitrum, qui est liquefactivus horum humorum, vel saltim communem vel salem gemma.Flegma salsum abundans sine febre saepius cum scabie solet esse, quod purgat proprie hiera Rufini vetus et laxativa, redacta in pillulas vel sumpta more electuarii vel parata in unciae semis pondere, sicut supra docui de benedicta; sirupus de fumiterrae <herba et> aqua calida mane bibita reprimit acumen colerae et salsi flegmatis. Item medicina Ysaac a me probata: recipe oxyfeniciae unciam unam, solve in sero caprino solo
vel in quo bullierint violae vel absinthium, cola et sero da. Probavi hoc multum valere, si saepe sumatur. Dulce purgatur eodem modo, hoc excepto, quod oportent addi mundificantia sanguinem, ut violae, cassiae fistulae, manna, capillus Veneris et similia, sed non cum hiera Rufini. Deorsum vero invenies plura de eodem. Coleram vero naturalem abundantem sine febre sic suaviter purgabis, nisi in epate abundet: recipe electuarii de suco rosarum veteris et laxativi
drachmas quattuor, distempera cum sirupo violato, et addito sero caprino calido et pauca aqua propina; vel fac idem cum sola aqua decoctionis aliquarum septem herbarum frigidarum usitatarum, ut capillorum

Torna all'inizio