falcibus detruncata marcescant, quatenus sepius censure magisterio nequitie recisis
ramusculis ipsa quandoque radicum materies, veneni infusione vitiata, funditus evellatur.
Sed quamobrem, iuxta quod diffinitum est, in hac veneranda sede, cui Deo auctore
non meis meritis, sed gratuito me praeesse munere recognosco, per tot temporum
curricula minime sit reverendi concilii sessio celebrata, vestram scire non ambigo
sincerissimam caritatem. Nam propter inprobos, qui solent inrumpere, mundanos
tumultus propterque inminentia proeliorum bella, quae circumquaque per girum finium
nostrorum frementi ferocitate ingruere non cessabant, intermissum interim hoc magnificum
opus procul dubio poterit adprobari. Verumtamen non penitus intermissum veridicis
valebit adsertionibus aestimari. Nam quotiens, reverendis principalibus accersiti
imperiis, in generali celeberrimae synodi venerabilium patrum conventione humillima
parvitatis meae praesentia, quia sepius contigit, adfuerit, vestris est animis, ut opinor,
non celatum, vestrisque etiam obtutibus aliquoties latius patuisse in promptu non
dubito. Nunc autem divina opitulante clementia, adtritis utique ferocium barbarorum
superbiae typho erectis cervicibus, auxilio per omnia adminiculante de caelo, reddita
iam quietissima pace terris, superna prorsus largiente gratia paululumque respirantibus
regalibus iussis necessarium duximus summopere festinantes dilectissimam fraternitatem
vestram iuxta priscorum canonum inviolabiles sancciones in uno collegio adgregari,
quatenus insolubili caritatis vinculo conligati, subpliciter eum exorantes, qui suis
dignanter sese fidelibus repromisit in medio adfuturum, ubi in unum duo vel tres in
eius fuerint nomine congregati, – sicque sub eius praesentia, licet indigni, eius tamen
famuli constituti – incipiamus iam iamque ipso auctore et consummatore nostri certaminis
et perfectore operum nostrorum – quin potius suorum magis dicam quam
nostrorum operum perfectore, quia omnia eius sunt et de illius cuncta gratis suscipimus
manu; scriptum quippe est: Omnia opera nostra operatus est nobis, – diligenti
profecto exigentes cura, si qua sunt irrita et enormi statione persistentia, quae
sacris oporteat valenter legibus coerceri, praeterita corrigere, praesentia suffulciendo
construere, futura praecavendo vitare.
Sed quoniam ad huius spiritalis aedificii fabricam construendam fundamenta sunt
primum fidei nichilominus profundius iacienda, super illud videlicet inflexibile fundamentum
modis omnibus inserenda, de quo per Paulum dicitur: Fundamentum enim
aliud nemo potest ponere preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus, cuius
nimirum fundamenti constructio non debet inordinata manu iactata fulciri – clamat
profecto illa praeconia voce in amoris cantico, in cuius thalami constructione haec
iaciuntur altius fundamenta: Ordinata, ait, in me caritate, cuique longe ante prophetico
repromittebatur oraculo: Sternam, inquiens, per ordinem lapides tuos, fundabo te in saphiro; per saphirum quippe, qui aeream fingit simulando pulchritudinem, fidei simillimum
non inconvenienter demonstrat mysterium – primum ergo visum est michi,
omnium minimo Domini servorum, in primi ordinis fronte ipsum textum symboli salubriter
a sanctis aeditum patribus quasi lineam in directum normulatim aequo moderamine
in fundamenti huius spiritalis aedificii mole intrinsecus ac forinsecus tendere,
ut quoaequata iuxta illius rectitudinis normulam tota nostri operis fabrica, hincinde
catholicae fidei libratim summisso perpendiculo, rectius ad altiora excrescens, convenienter
in utroque pariete aequis disputationum metita funiculis, in summa scientiae
arce perfectionis culmen veridicis adsertionibus fulciatur. Persistente autem huius
|
|