Petrus Damiani: Epistulae

Pag 179


hostia refectio credatur esse defunctis, cum in alimenta vertatur
aliquando viventibus etiam in periculo constitutis?
Nam venerabilis senex Petrus sacerdos et monachus, qui iam ante septuaginta
ferme annos sub iure Nonantulani monasterii religiose vixit,
nunc etiam in hac heremo vitam ducit angelicam, mihi sepe narravit, quod
ipse quoque fratrum a Cumani lacus confinio venientium relatione cognovit.
Ait enim, quia latomi quidam apud Clavennam montem de saxea
terrae vena lebetes exculpserant, et expleto labore iam egressi redire parabant.
Quorum unus dum ferramentum quoddam se per oblivionem reliquisse
cognovit, in concavam montis scrobem iacturam suam recollecturus
inmersit. Sed ecce post se pars specus non minima concidit, eumque
lapidea ruderum moles eatenus, ut nequaquam reverti posset, inclusit.
Cumque collaboratores eius crebris effossionibus attemptarent, ut vel
dilaceratum atque contritum extincti cadaver educerent, iamque omnis
eorum labor incassum cederet, tandem defessi ac funditus desperantes ad
propria repedarunt.
Postmodum vero necdum labentis anni prorsus evoluto curriculo,
amici vel affines eius quodam intimi fervoris instinctu animantur, ut eum
sollicitius quaerant, quatinus ex eius ossibus vel extrema quaedam valeant
reperire vestigia. Cum diversis itaque montem fossoriis adeunt, hinc inde
scrutantur, et curiosius obeuntes rimae latentis aditum quaerunt. Egestis
itaque non sine gravi labore ruderibus adhuc fodientes anhelant, et excavati
montis adhuc viscera penetrant. Cum ecce, hominem quem vix mortuum
reperire se posse sperabant, repente sanum et incolomem cernunt,
eumque velut e sepulchro cum ymnis et laudibus exultationis educunt.
Cumque requireretur, quomodo sine alimentis tam longo tempore
vivere potuisset respondens: Ex quo, inquit, in illa scrobis angustia sum
conclusus, cotidie mihi brevis avicula columbae similis advolavit, et in ore
suo nivei mihi panis oblatiunculam detulit. Quo videlicet cibo ita totis

Torna all'inizio