: Passio sanctarum Seraphiae et Sauinae (BHL 7586)

Pag 176


tas pristina, et dicent, si luserunt tecum per noctem aut non.
Ego certissime scio, quia ideo in quibusdam illos maleficiis dementes
fecisti, ne te de turpitudine tua detegerent». Seraphia dixit:
«Deus, cuius ego ancilla sum, omnipotens est, et apud illum
nichil impossibile est». Preses dixit: «Igitur, si apud illum
Deum tuum nichil impossibile est, fac, ut iuuenes illi ad se redeant
et loquantur». Seraphia respondit: «Vt tu suspicaris, maleficia
ego ignoro, sed oratio michi est ad Deum meum, per quam prestat
non michi tantum sed omnibus inuocantibus eum ex toto corde».
Preses dixit: «Quomodo uis; fac tantum, ut loquantur iuuenes:
et tunc uidebimus integritatem tuam». Seraphia respondit:
«Iam tibi dixi, quia maleficia facere nescio, sed orare et exorare
Deum, ut annuat». Preses dixit: «Perge igitur ad locum, ubi
sunt iuuenes: et precare super eos Deum tuum». Seraphia respondit:
«Vt non alii fraudentur miraculo aut male sentiant, sicut
et tu, quid opus est, ut ego illuc uadam? Iube eos huc perduci in
conspectum horum omnium». Et iussit preses perduci iuuenes;
quos portantes manibus perduxerunt ad tribunal. Erant quasi
numquam habuissent linguam, nec pedes ad ambulandum, neque
manus ad palpandum: omnibus enim membris erant omnino resoluti.
Igitur, omnibus mirantibus, preses dixit: «Seraphia, precare
nunc Christum tuum super istorum sanitatem». Sancta uero Se-

Torna all'inizio